Latin
Lines 1.393-1.436
Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.393-436
Not analysed yet
Et quotiens rabies sevit Germanica Tuscis,
oppida testantur lenia, fracta, fidem.
Tu quoque me. Sed si vim vi depellere possem,
vel taceas, tua vel parcior ira foret.
Cautius ergo tuas satyras, inimica deorum,
insere, vel tibi que sunt recitanda vide:
nam male castigat sotios quem crimen eadem
labepremit pariter quam removere studet.
Sic Paris Egidem, sie Lucius ille Cethegum,
sic quoque retrogradum mater aquosa suum."
Non igitur studeas alios dampnare quod in te est,
ne cadat in barbam pena pudenda tuam.
Namfatuum nimis est aliquem dampnare seipsum,
quod tibi ne facias, litigiosa, cave.
Tuleviset leva, tu preceps, tu furiosa,
tu ratione carens nescis habere modum.
Me feris inque furis, laceras me meve lacessis,
et latus et latum destruis omne meum."
Tunc ea: "Non unum mecum lucrabere nummum,
qui dominam queris dedecorare tuam.
Namque suo servus domino luctando repugnans
calcitrat in stimulum perfidus ipse suum.
Discant mortales dominos proprios venerari:
nam qui fraude nocet, fraudibus ille perit.
Numquid Alexander, numquid tu Cesar es? Unde
tantasuperbia, vel tantus, inique, furor?
Tu quis es? Unde furis? Te scimus et unde fuisti,
que sit origo tui quique fuere patres.
Te decet horrendis versare ligonibus arva,
quod genus agresti postulat arte tuum,
Et quis es? Unde venis? Cro, cro! Vesane, recede
et geme perpetuum perpetuumque late.
Quicquid agas, quicquid dicas, quicquid patiaris,
non facis ut retrahas quod mea dextra trahit.
Sic ego primatum venerandaque sceptra tenebo,
et pro velle meo mel tibi felque dabo.
Tu formica brevis, mus parvus, nanus inanis;
quid michi, quid facies, nane pudende? Nichil.
Nil tua probra, minas, generalis yconoma rerum
curo, sed in cathedra glorior ipsa mea.
Non minus unguipotens volucres leo papiliones,
nec Polis angustumTiburavara minus,
nec minus archivolans tremulas generosa cicadas
quam tua, vaniloquax, verba minasque tremam.