Latin
Lines 1.437-1.478
Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.437-478
Not analysed yet
Quid tua sanna potest? Si quis derisor, et ipse
derisus turbis omnibus esse solet.
Nictimene sonitu deridet nocte volucres;
numquid eam lacerat cetera turba die?
Sie qui derident alios ridentur et ipsi:
nil magis in populis est generale nota.
Ergo quiesce, miser: miser, ergo quiesce, quiesce!
Namleve verba potes ferre, sed acta gravant."
Tunc ego: "Deliris stomachor, Rannusia, dictis,
dum michi probra tuis obicis, orba, metris.
Dum mea veriloquis recitas convitia verbis,
nil gravius vero sevior ira tenet.
Non opus est verbis, gladio qui percutit hostem:
nam satis ad vulnus sufficit ensis atrox.
Improperasne michi genus? Usuraria, monstrum,
fronte capillata sed retro rasa caput.
Simia non es, turpior es, turpissima rerum
res es, nescio quid, quam nichil esse velim.
Sim licet agresti tenuique propagine natus,
non vacat omnimoda nobilitate genus:
non presigne genus, nec clarum nomen avorum,
sed probitas vera nobilitate viget.
In tenui calamo latitat mel sepe suave,
et modici fontis temperat unda sitim.
Nil tremis. Unde locus? Bucifal sepissime muscis
et formicarum sepe fit esca lupus.
Nil adeo validum, quod non quandoque teratur
hoc et ab invalido, sepe videre potes:
vomer humo, lapis unda, pollice gemma, quid ultra?
Sepe quod est solidum frangere molle solet.
Non semper Marium, nec semper sepe rotatum
volvis Apollonium: fortior alter erit,
qui redimens mea probra fero pugnabit agone
et tibi forsan atrox auferet ille caput."
Tunc ea: "Pacificis loquar ex ratione loquelis,
si placet et mecum pacificare velis.
Despicerer nimium si starem semper eodem,
vel bona, vel mala, vel inter utrumque manens.
Omne quod est crebrum nimio vilescit in usu;
omne quod est rarum carius esse solet.
Pulegio piper est generosum vilius Indis,
vilior herbicolor cautibus iaspis ibi.