Latin
Lines 1.43-1.86
Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.43-86
Not analysed yet
Sum miser et miseri nullus miserans miseretur:
in peius veniunt omnia dira michi.
Temperat assidue pro me Fortuna venenum,
quo sitit illa caput mortificare meum.
Nil agit. Infelix, perii! Nequit ergo nocere
amplius: extincto vulnera nulla nocent.
Heu, quid agam, quid agam? Plorabo. Sufficit istud?
Non, quia fata michi deteriora parant.
Quid tibi, magne, tuli, quid, Jupiter? Unde nocendi
ista sitis? Celo fulmina nulla tuli,
Nec petii thalamos Junonis, nec volui, nec
seva giganteis fratribus arma dedi.
Cur michi, seve, noces? Cur? Cur? Dic. �Nescio. �Nescis?
Ergo quid innocuo, Jupiter alte, noces?
Hic nimis insanum redolet, caret et Salomone,
qui nocet innocuo quique nocere cupit.
Namnimis iratus, nimis superbus et ultra,
qui ferit insontem, crimine dante locum.
Quid me persequeris igitur? Victoriaparva
est miserum multis ledere possemalis.
Desine. Quid mirum si Davum vincat Achilles
et si Tersiten conterat Hector equo?
Nam, quotiens miserum probus expugnare laborat,
se misero similem nititur esse probus.
Ad lacrimas redeo, quarum michi copia, quarum
excursus salsis potibus ora bibunt.
Est cibus anxietas, lacrime sunt pocula, pena
panis, vina dolor, est mihi vita mori.
Quod patior, pallor loquitur maciesque figurat;
indicat exsanguis turpiter alba cutis;
nam facies habitum mentis studiumque fatetur,
mensque quod intus agit nuntiat illa foris;
internique status liber est et pagina vultus;
exterior macies intus amara legit.
Heu miser, heu demens, heu cecus! Semina mundi
iratos animos in mea fata trahunt:
est mihi terra nocens, ignis gravis, unda nociva;
aer tristitia perfidiore nocet.
Sic mihi septenis nocet impia turba planetis:
quilibet in nostra morte planeta furit.
Saturnus falcem, fulmen fert Jupiter, arma
Mars, sol fervorem, dira venena Venus,
Mercurius virgam, cupidas fert Luna sagittas:
septem septena concitat arma cohors.