Latin
Lines 1.566-1.610
Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.566-610
Not analysed yet
Factus es insanus credulitate tua.
Insani sane capitis gravitate laborat
qui putat hoc mundo vivere posse diu.
Sensus abit tuus et tuus intellectus oberrat,
et tua letheis mens peregrinat aquis.
Dic, ubi sunt que te docuit Bononia quondam?
Hec, ego, dic, ubi sunt que tibi sepe dedi?
Te multum fovi, docui te, sepe rogavi,
et mea secreta sepe videre dedi.
Tu mea vitis eras, tu palmitis umbra novelli,
tu fructus validam spem michi sepe dabas.
Te rastris colui, te sepis vimine cinxi,
et lapides ex te et cuncta nocenda tuli.
Tempus adest fructus, vitis dedit ipsa labruscas,
proquerosacrevit aspera spina diu.
Heu, cadit in spinis quod ego in te semino semen,
et mentem spina suffocat ipsa tuam!
Quod loquor et moneo, quod semino, suscipit ipsa
que male multiplicat semen arena suum.
Tu nimium tuus es, nimis et tibi credis, inepte,
et solus credis providus esse Cato:
phylosophus nimis es nimiumque platonior ipso,
ultra phylosophos mens tua sepe fluit.
Absque labore sequi (pitagorica cornua cerne)
virtutem dextro limite nemo potest.
Est alia furca facilis descensus Averni,
ut docet archiloqua voce poeta Maro.
Non sine sudore probitatis scanditur arbor,
nec sine sudore martiapalmavenit.
Laudo te, sed in hoc non laudo quod ipsa caduca
aufugisse citis gressibus orbe gemis.
Pro dolor! Unde doles, dolor? Unde tilmes, dolor? Unde
ploras? Que tua sunt, o miseranda cinis?
Primitus in mundo tecum tua quanta tulisti?
Nudus eras primo et postea nudus eris."
Tunc ego: "Mira refers. Quid et hoc est, vera sophya,
quod dicis? Nimis est hic mihi sermo gravis.
Quis modo tam mitis, tam dulcis tamque benignus,
quem nimis hec ultra non ferat ira modum?
Non ego, eum videam paleis postponere grana,
cum superet molles nunc saliunca rosas,
cum fructus hodie ante suos paret edereflores
arbor abortivis prodigiosa comis,
cum quod (grande nefas!) tolluntur ad alta nefandi
et premitur vita deteriore probus.