Latin
Lines 1.611-1.653
Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.611-653
Not analysed yet
Dic michi, qui mores, que vita, quis ordo Neroni
Urbis et orbis opes imperiumque dedit?
Ecce (sed id taceo) multi, probitate vetante,
nomen habent, quibus est nominis umbra pudor."
Tunc ea: "Deciperis, nec te ignorantia iuris
excusat; nimis es, imperiose, rudis.
Quam gravis hic labor et quam magna industria mentis
noscere veraci cognitione probos!
Sepe bonos mendax mentitur opinio pravos
atque e converso promovet ipsa malos.
Omnis que niveo volucris plumescit amictu,
non est, si simulet, vera columba tamen.
Sepe sub agnina latet hirtus pelle Lycaon,
subque Catone pio perfidus ipse Nero.
Econtra, bene scis, inter latet hispida mollis
tegmina sanguineo tincta ruborerosa,
tamque duces claros, Itacum prolemquePhilippi,
membra per obscuros littera prisca refert.
Multa vides igitur, faleris circumdata fictis,
que se longe aliter quam videantur habent.
Iniustos habuisse doles fastigia rerum:
longa tibi status hic causa doloris erit.
Quam sit ad alta trahi miserum mortalibus omen
nescis; si scires hoc, siluisse velis.
Promovet iniustos Fortuna volubilis, ut quos
scandere precipites fecit, ad ima rotet;
nam graviore ruit turris tumefacta ruina,
et gravius pulsat alta cupressus humum.
Mens hominum quantis errorum ceca tenebris
mergitur, ut reputet sola nefanda bonum.
Non felix qui non ubi crescat honore, sed hic qui
non ubi decrescat, quo neque possit, habet.
Ve tibi, ve, mortale genus, quod semper ad alta
niteris ut lapsu perfidiore cadas!
Hic gladios, hic pocula sevus et hostis et hospes
temperat, interitus dira venena sui.
Aspice, cui totiens Capitolia celsa triumphos
obtulerant, famulum fata tulisse suum.
Aspice quem Babilon cupido potavit in auro
fataque quam tulerit Cesar acerba suis.
Nonne ferox Macedum protectus ab hoste tyrampnus
corda venenatus inter amica perit?
Quid Darium referam, quid Cyrum, quidve Neronem?