Latin · ~8 min
Lines 1.14-1.16
Henry VII, Cardinal Hadrian to Henry VII 1.14-16
Not analysed yet
Superest ut de novis Italiae, ut dixi, aliquid significem. In regno Neapolitano proculdubio Hispani primas et meliores partes obtinent; Galli nondum fluvium illum qui Liris Latine, vulgo Gariglanus dicitur, transire potuerunt. Sunt ad ripas ejus fere omnibus rebus oppressi, ac magnis difficultatibus commeatuum macerati, ita ut plerique ex illo exercitu redierint, reliqui quotidie in hanc urbem turmatim fracti bello fatisque repulsi commigrent. Exierat heri rumor omnes ad unum Gallos esse caesos ac profligatos. Hodie non ita percrebuit fama, sed quasi quodam vento reflante contrarium obtinuit, adhuc esse Gallos in stationibus suis, et loco non moveri. Multi his rumoribus varia affingunt; sed hoc inter omnes constat, inferiores esse Gallos.
Florentini cum Gallis adhuc sunt, partes eorum sequuti. Veneti neutros se praestant. De Romandiola tamen aliquas civitates ut Este, Faventia et Ariminium occupare non sunt veriti, pontifice clamante et iras colligente. Quae sequentur diligenter vestrae majestati significare curabo.
Scriptis et fere obsignatis his litteris, supervenit nuncius ad oratorem Hispaniae, qui attulit litteras a Gonsalvo Fernandes regio capitaneo in expeditione Neapolitano; quibus litteris significat dictus capitaneus se XXXma Decembris transivisse Lirim praedictum fluvium cum toto exercitu, atque conseruisse manus cum Gallis qui erant cis ejus fluminis ripas, ac interfectos esse trecentos armigeros equites et ad mille pedites; reliquos fugatos ac profligatos, captis machinis bellicis. Paulo post, hac ipsa die supervenit et alius nuncius ad eundem oratorem Hispanum a dicto Gondisalvo cum litteris quibus significat se die xxxj. Decembris, hoc est sequenti die, cum suo exercitu cepisse Montem Cajetae, ubi erant Galli quamplurimi, et montem ipsum tenebant custoditum; qui mons est prope muros Cajetae, et est quasi vallum et antemurale ipsius. Dicit etiam homines dictae civitatis Cajetae, hoc viso, petiisse pacta quibus se dederent Hispanis; quare hic fere omnes existimant Cajetam esse jam in potestate Hispanorum. Quod si est, certe Galli totum regnum Neapolitanum amiserunt. Quae supervenient curabo diligenter significare vestrae majestati, cui tanquam Deo servire studeo, et cui me ex toto corde humillime commendo. Romae, iiij. Januarii, m. ccccc. iiij.