Latin · ~9 min
1.1 to 1.4
Henry VII, Henry VII to Julius II 1.1-4
Not analysed yet
Litterae responsivae ad breve Summi Pontificis. Beatissime pater, post humillimam commendationem et devotissima pedum oscula beatorum. Accepimus nuper, ea qua decuit reverentia, bullam vestrae Sanctitatis sub plumbo, necnon et breve ejusdem, unius ac consimilis formae et tenoris, quibus intelleximus litteras nostras quas paulo antea ad illam dederamus super expeditione adversus Turcos et alios Christiani nominis hostes suscipienda eidem vestrae sanctitati fuisse redditas, pergratasque et perjucundas extitisse, dignasque visas quae in suo sacro consistorio recitarentur, non solum quia ad communem Christianam rempublicam pertinerent, sed etiam ut nostrae laudi esset magis consultum. Nec minus etiam cognovimus ex ejusdem vestrae sanctitatis relatione, qua nulla major aut dignior in terris haberetur, qualiter, ubi litterae nostrae hujusmodi in ipso consistorio essent recitatae, reverendissimi patres, sacrae Romanae Ecclesiae cardinales, omnes certatim in nostras laudes converterunt, et hoc nostrum tam sanctum propositum summis praeconiis extulerunt. Quae sane omnia supra quam dici possit incredibili gaudia nos affecerunt. Unde pro tanta laude, tantoque honore et commendatione, quam vestrae sanctitati et sacro Romanorum patrum collegio placuit nobis attribuere, quod non mediocri parte nostrae felicitatis sumus perpetuo ascripturi, quas majores possumus gratias vestrae sanctitati et ipsis reverendissimis patribus habemus, et post hac semper sumus habituri. Gaudemus equidem, mirum in modum, pater sancte, quod sicuti hoc nostrum desiderium expeditionis sumendae ex mera nostra mente et animo est profectum, ita quoque tam benigne, tamque gratanter a vestra sanctitate et suo sacro senatu sit approbatum et acceptum. Potest autem constanter sibi polliceri vestra sanctitas quod nos, licet antea ad hoc sanctissimum bellum sumendum accensi plurimum fuerimus, nunc tamen, perspecto ac cognito quod in tam bonam partem vestra sanctitas et reverendissimi patres litteras nostras acceptarint, longe magis ac magis ad rem ipsam ferventiores ardentioresque reddimur, nec ullo unquam tempore ab hoc nostro proposito, vita comite, sumus recessuri; neque ullo pacto per nos stabit quin ad laudem Omnipotentis Dei et Sanctae Matris Ecclesiae istud sanctissimum bellum quantocitius fieri possit assumatur. Qua in re nostram curam, studium ac diligentiam sumus proculdubio adhibituri, quo istud nostrum conceptum desiderium, Deo annuente, sub cujus vexillo et vestrae sanctitatis felici ductu atque auspicio sumus militaturi, ad optatum finem deducatur.