Latin · ~15 min
1.5 to 1.7
Henry VII, Henry VII to Julius II 1.5-7
Not analysed yet
Quod vero penes vestram serenitatem litteris nostris intercesserimus pro reconciliandis Christianorum principum animis inter se dissidentibus, persuadeat sibi et pro comperto habeat vestra sanctitas, nos non idcirco id scripisse ob aliquam privatam alicujus principis causam, neque etiam quia de vestra sanctitate ulla in parte (quod absit) diffideremus, quominus suam sanctissimam ac propensissimam mentem ad pacandos Christianorum principum status sua sponte semper habuerint, quia scilicet abunde nobis constet, ut luce clarius pateat summa virtus, bonitas ac pervigil cura vestrae sanctitatis, quam post suam ad apostolatum assumptionem in sedandis regum ac principum litibus et controversiis continue exercuerit atque indies exerceat. Sed ea dumtaxat de causa id scripsimus ut nobis ad ipsam expeditionem tantopere aspirantibus, quae non, nisi pacatis prius Christianorum principum rebus, bene aut satis utiliter sumi potest, vestra sanctitas suis sanctissimis monitis et adhortationibus hoc esse nostrum justum desiderium posset superaddere et ipsis principibus ostendere. Quantum autem ad difficultates hujus expeditionis sumendae pertinet, quas vestra sanctitas commemorat, certe nostra summa in tanto et tam sancto opere, ubi de communi utilitate ac dignitate fidei nostrae Catholicae, simul et animarum Christi fidelium salute agitur, si voluntas Christianorum principum, vel saltem majoris eorum partis, firma et stabilis sit et determinata, nullus sane labor, nullave difficultas absterrere aut retrahere omnino nos deberet. Quamquam, enim, infidelium vires, praesertim Turcorum, magnae sint et formidabiles, Christianorum tamen robur et potentia in tam justa causa longe praestantior ac validior est futura. Accedit etiam quod de Salvatoris nostri Jesu causa agitur, a quo victoria omnis manat, cujus opem et auxilium nobis affuturum merito sperare debemus. Caeterum, quia vestra sanctitas super electione ducis belli sive expeditione ipsa sumenda maximam olim difficultatem fuisse factam ostendit, cum incertum esset quinam regum aut principum in tam sancta expeditione in propria persona esset iturus, divisionemque etiam et attributionem locorum quae a nostris reciperentur et a Turcis subraherentur disputationem non mediocrem attulisse; equidem, pater sancte, ut aperte dicamus quid in hac causa sentimus, videtur nobis ut in tanta re non unus, sed plures belli duces Christiani principes constituantur, e quibus tres, si tot reperiri possint, vel ad minus duo reges e potentioribus personaliter cum suis copiis et classibus proficiscantur. Quanto namque plures reges belli hujus duces adinveniantur qui hoc sanctum onus in sese et personis suis suscipiant, tanto nempe major auctoritas ac dignitas reipublicae Christianae et fidei nostrae Catholicae accrescat, majorque proinde hostibus infidelibus metus ac terror incutietur. Sicuti namque nato Domino nostro Jesu Christo tres reges ab Oriente venerunt ut suam deitatem adorarent, ita quoque honorificentissimum esset, et sempiterna laude dignum, si trinitas regum ab Occidente veniens, post expugnatum Turcorum tyrannum, sanctissimum Christi sepulchrum de manu infidelium forti manu eriperet, suamque praesentiam corporaliter exhiberet. Quod, si forsan plures reges non inveniantur qui hoc sanctissimum bellum personaliter velint suscipere, si Omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia posita, tanquam diem ultionis adversus suos hostes sumendae praesentem adesse suis fidelibus nunciaret, tantam nobis et universae Christi fidelium reipublicae gratiam his nostris diebus concederet ut vestra sanctitas (quod non arroganter sit dictum), quandoquidem nullo pacto praesumeremus illam ad tantum onus subeundum in hac sua praesertim aetate desiderare, hanc expeditionem in propria persona suscipere possit, nulla profecto esset difficultas quin unus saltem rex adinveniretur qui in sua propria persona esset iturus; quoniam nos, etsi nullus alius princeps personaliter ire vellet, hanc militiam sub vestra sanctitate perlibenti animo in nostra persona susciperemus; nec haberetur ullum prorsus obstaculum quominus haec tam sancta expeditio quanto citius assumeretur, dummodo reliqui Christiani principes personaliter non euntes, vel saltem major eorum pars, condigne et rationabiliter contribuerint.