Latin · ~7 min
1.8 to 1.9
Henry VII, Henry VII to Julius II 1.8-9
Not analysed yet
In summa, pater sancte, ut libere loquamur, quicquid in hac sanctissima causa nos pro parte nostra sumus acturi, id in propria nostra persona, proprioque nostro exercitu et classe sumus facturi, et non aliter nec alio modo, quandoquidem ex his quae in persona nostra cum nostris militibus et navalibus copiis simus acturi, magis ac magis de divina clementia ac benignitate, ut certo putamus, simus promerituri. Postremo, quod attinet ad divisionem locorum ab infidelibus recipiendorum, non esset res ipsa tanti ut non facile inter personaliter euntes posset concordari. Restat igitur ut vestra sanctitas, sicuti pie ac sancte est pollicita, suis litteris, nunciis et legatis, principes Christianos ad hanc expeditionem excitare non desinat; quod et nos quoque pro parte nostra quotidie curamus et sumus indies curaturi. Cumque de oratoribus convocandis fuerit constitutum, nos certiores reddat ut oratores nostros superinde instruere et plena ac sufficienti auctoritate fulcire atque ad diem per vestram sanctitatem limitandum mittere valeamus. Inveniet siquidem vestra sanctitas in hoc tam egregio tamque divino opere sumendo pro Christianae fidei defensione, simul et Christiani nominis ac status ampliatione, proque istius sanctae Sedis Apostolicae dignitate, necnon et Christi fidelium qui tam diuturnae et miserandae servitutis jugo ab infidelibus premuntur liberatione, nos pro parte nostra usque adeo promptos et ferventes, ut nemini Christiano principi (quod bona omnium venia sit dictum) in aliquo sumus cessuri; nec quovis pacto per nos manebit quin tam nobilis et sancta expeditio, sicuti prioribus nostris litteris sumus testati, ad Omnipotentis Dei et Christianae fidei laudem et gloriam, quantocitius fieri queat, assumatur. Ex manerio nostro de Woodstoke, die octava Septembris, anno Domini millesimo quingentesimo vii, et regni nostri vicesimo tertio.