Latin
1.1 to 1.4
Henry VII, Julius II to Henry VII 1.1-4
Not analysed yet
Exemplar bullae apostolicae Sanctissimi Domini nostri, Julii papae Secundi illustrissimo principi Henrico Regi Angliae illius nominis Septimo pro expeditione contra Turcum transmissae. Carissime in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Litterae tuae serenitatis quas nuper ad nos scripsisti de sancto proposito tuo juvandi viribus atque opibus Christianam rempublicam, deque studio ac diligentia quibus hac de causa usus es in devinciendis tibi foedere et affinitatibus plerisque Christianis principibus, de desiderio etiam ut per nos reliqui principes reconcilientur, oratoresque illorum ad nos vocentur, ut de numero et genere copiarum, de belli ducibus, deque tempore locisque eligendis quibus perfidis Turcis et allis Christiani nominis hostibus bellum inferendum sit decernatur, tam nobis gratae et jucundae fuerunt ut, non contenti eas decies relegisse, etiam in consistorio nostro secreto recitandas duxerimus; non solum quia ad communem rem Christianam spectabant, sed ut tua laus esset illustrior. Quibus in dicto consistorio recitatis, omnes venerabiles fratres nostri, sanctae Romanae Ecclesiae cardinales, certatim de tuis laudibus loqui coeperant, alii sanctum propositum, alii animi magnitudinem, alii liberalitatem, summis et veris laudibus extollentes. Omnes denique in hoc convenientes, majestatem tuam et actione gratiarum et commendatione dignissimam esse, quippe quae non solum vires et opes suas in expeditionem tam sanctam offerat, sed reliquos principes ad id excitare non cesset. Itaque, fili carissime, dies ille tibi perennis gloriae instar fuit, quo nostro et sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium ore tam egregie laudatus fuisti. Quod vero nos ad reconciliandos reliquos Christianos principes inter se dissidentes hortaris, facis, fili carissime, prae nimio desiderio expeditionis tam sanctae, nosque id in bonam partem accipimus. Sed neque tuis nec aliorum in hac re monitis exhortationibusve egemus. Currimus enim sponte, et desideria tua omniumque aliorum praevenimus. Reminiscimur etenim, reminiscimur quantum Deo Redemptorique nostro prae caeteris hominibus debeamus, qui non solum nos praetioso sanguine suo redemit, sed dignos etiam duxit quos universo gregi fideli pastorem praeesse vellet. Atque ideo ab initio nostri pontificatus omnes alias curas huic uni postponendas putavimus ut, concordibus et bene consentientibus Christianis principibus, valida et necessaria expeditio in Fidei nostrae sanctissimae hostes fieri posset. Nostris litteris, nostris monitis, nostris nunciis, carissimus in Christo filius noster Maximilianus Romanorum rex illustris cum Ludovico Francorum rege Christianissimo amicitiam foedusque iniit; nostroque assiduo hortatu Ferdinandus Aragonum et Siciliae rex Catholicus cum ipso Christianissimo rege Francorum in gratiam rediit, foedusque arctissima affinitate connexum percussit; quod et ipse fatetur et attestatur. Nos etiam, posteaquam quaedam alienatio animorum inter eosdem Romanorum et Francorum reges exorta est, non cessavimus eorum utrumque ad pristinam concordiam revocare; misimusque hujus rei causa ad ipsum Romanorum regem dilectum filium, nobilem virum Constantinum Cominatum, principem Macedoniae, qui nihil aliud egit nisi ut hujusmodi concordiam persuadeat, adeo ut sperari possit eos, nisi aliorum consilia obstiterint, pacem foedusque esse renovaturos. Haec nos, fili carissime, hactenus fecimus, nec ulli regi aut principi Christiano defuimus in subministrandis auxiliis et subsidiis indulgentiarum et gratiarum, quae ab hac sancta Sede Apostolica possunt praestari; ut si qui ab infidelibus circumsepti sunt, ut Poloni, fines suos tueri et illos repellere cum victoria possent; qui vero nomen Christianum navigatione, classibus atque exercitibus propagare coeperunt, prout rex ipse Catholicus et illustris Portugalliae rex, victoriam prosequi commodius et fortius valeant.