Latin
1.5 to 1.6
Henry VII, Julius II to Henry VII 1.5-6
Not analysed yet
De oratoribus vero omnium principum Christianorum ad nos convocandis ut communi consensu expeditio ipsa concerni, dux seu duces exercituum eligi, et reliqua bello necessaria constitui possint, assentimur serenitati tuae. Sed saepe alias haec res a Romanis pontificibus praedecessoribus nostris fuit temptata, novissime vero piae memoriae Innocentii viii. ,quo Deus Omnipotens magnam occasionem rei bene gerendae fidelibus suis obtulerat. Divisae enim tunc erant vires Turcorum, et Zizimus, hujus perfidi Baizeti Turcorum tyranni frater germanus, quem omnis veteranus exercitus sequebatur, apud Sedem Apostolicam servabatur. Convenere oratores omnes. Saepe de numero et genere copiarum, de classibus, de locis in quibus convenire deberent, quae loca Turcorum primum invadenda essent, discussum fuit. Maximam vero difficultatem videbatur afferre electio ducis ipsius, cum incertum esset quinam regum aut principum in tam sanctam expeditionem in propria persona esset iturus. Divisio etiam et attributio locorum quae a nostris reciperentur et Turcis subtraherentur disputationem non mediocrem attulit. Omnibus rebus discussis, remissi ad principes suos oratores praedicti ut plena mandata referrent, nihil admodum responderunt. Quod si tunc in tanta opportunitate difficile fuit expeditionem ipsam decernere, quid nunc futurum putemus, praesertim cum, proh dolor! ex eo tempore vires Turcorum nostris, ut remur, peccatis adauctae sint, Christianorum in aliqua parte attritae. Nos tamen, fili carissime, litteris, nunciis, legatis, principes Christianos ad hoc excitare atque inducere non cessabimus, pro re gratissima habituri si tua quoque majestas, ut pollicetur, eos ad id hortari non desinat. In expeditione enim tam sancta quam Deus temporibus nostris fieri concedat, non solum nostras et sanctae Romanae ecclesiae facultates, sed et proprium sanguinem una cum eisdem venerabilibus fratribus nostris, dictae ecclesiae cardinalibus, cum opus fuerit, exponemus, ut tandem terra illa sanctissima qua Dominus et Salvator noster Jesus Christus nasci et pati pro nostra redemptione voluit, extrusa penitusque eliminata impii Machometis spurcitia, Christiano nomini cultuique reddatur. Cum aliquid constitutum erit de oratoribus convocandis, tuam majestatem in primis certiorem reddemus. Deum interim oramus ut hunc animum tibi servet, et vires adaugeat, quo possit plurimum in communem utilitatem prout cupere se ostendit conferre, et reipublicae Christianae prodesse.