Latin
DE RESPIRATIONE, UT SIGNO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 202
Unproofread scanNot analysed yet
DE RESPIRATIONE 755. Suffocativa, quae aegro suffocationis sensum creat, pulmonem inflammatum, obstructum, plenum, rigidum, siccum, cruorem vero immeabilem eloquitur: hinc brevi lethalis apparet, nisi ex causa fuerit spasmodicâ. 756. Respiratio in supremâ thoracis parte exercitata pessimam pulmonum, ergò &vitae, conditionem designans, fere lethalis. 757. Sublimis, cum claviculis sublatis, sterno elevato, scapulis motis, narium pinnis anhelosis, costis inferioribus &abdomine valde agitatis simul, mortifera; nam denotat difficilem cruoris per pulmones motum, simulque vires deficientes. 758. Facilis, magna, lenta, aequalis, reficiens, motis tantum intercostalibus, diaphragmate &abdomine, est salutaris quammaxime. 759. Ea verò, quae plurimas harum conditionum implet, bonitate optimam sequitur. 760. Difficilis, dolens, parva celeris, inaequalis, suffocativa, sublimis omm muscusorum, costis adnatorum, molimine exercita, indubitatô lethalis. 761. Ea verò, quae plurima horum vinorum habet, cò pejor, quò plura corum secum gerit. 762. Frigida lethalis, utpote gangraenae fere interiorum nuncia. 763. Parva cum sibilo stertoroso, ac fervente quasi gutture, citô lethalis, si reliqua signa mala sunt. 764. Magna, &celeris saepe salutaris coctionis, &crisios causa.