Latin
DE RESPIRATIONE, UT SIGNO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 203
Unproofread scanNot analysed yet
765. Magna &rara cerebrum obstructum, &inde factos, futurosve morbos denunciat, ut coma, lethargum, deliria 766. Tandem nativa constitutio, formatio Thoracis, pulmonum, diaphragmatis, abdominis, aetas, sexus, graviditas, affectus animi, habitus corporis, regio, anni &coeli tempestas, saepe actionem respirationis mirè turbant, &variant. 767. Quin &mutatae ordo multum affundit lucis, quia ex malâ in bonas permutatio optima, &contrâ. 768. Ut &tempore crisios insurgens optima. 769. Quia ergò Cordis, pulmonis, Thoracis, pleurae, septi, abdominis, cruoris, &liquidi cerebellosi nobis statum designat, liquet summi momenti esse ejus in morbis observationem.