Latin
TFIBINE
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 208
Unproofread scanNot analysed yet
TFIBINE. 795. A rs tuendae valetudinis tria haAbet munera, sanitatem praesentem conservare morbos praecavere, vitam disponere ad longaevitatem. 796. Sanitas, quum sit aptitudo ad exercendas functiones, haec autem in mobilitate determinatâ solidorum &fluidorum consistat, si semel perfecta ponitur, necessariò solida deterit, fluida consumit, adeoque se ipsam destruit. 797. Ergò conservatur sanitas restituendo jugiter eandem copiam, &qualitatem partium, quales ante hanc consumtionem (796) aderant in solidis &fluidis. 798. Huic restitutioni materiem praebent ingesta, Aër, cibus, potus. Hanc praeparant gesta in corpore per vitales naturales, ammales actiones: haec &applicant locis reparandis, &liberant à superfluis, crudis, atque nocituris. 709. Quare patet, totam hanc artem conservandae salutis absolvi descriptione legum, quae definiunt illum usum sex rerum