Latin
TFIBINE
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 209
Unproofread scanNot analysed yet
TTIEINH. rum non naturalium, quo satisfiat quaesito, jam descripto. (797.) 800. Difficile tamen est generales has leges ita promulgare, ut observatio earum omni homini aequaliter prosit. 801. Cujus quidem difficultatis causa saepe in ἰδιοσυγκρασία haeret; ideòque in eandem vivendi rationem oppositis saepe effectibus operatur. 802. Adeò ut vario non tantum, sed &contrario, usu sex rerum non naturalium utentibus tamen sua cuique &integra sanitas servetur: si verô suam inter se commutaverint iidem vivendi normam, mox utrique aegrotent. 803. Consuetudo autem, quam alteram naturam dicunt, vix credenda fert, sive Aëris, potus, cibi, motus, medicamenti, veneni, sive reliquorum effectus spectare lubuerit. 804. Ideoque mutatio subita à consuetis in nova est quammaximè semper, &ubique periculosa, licet à malis in bona vergat. 805. Sed, sensim mutando, saepe variare quotidianam vitam ad sanitatem egregium est auxilium. 806. Aër maximè gravis, adeôque simul, ut fere semper est, serenus, &siccus, suo cuique loco saluberrimus habetor. Aëris verô effectus varii, ejus favens, nocensve natura, descripta sunt, ubi de causis sanitatis, &morborum, actum fuit.