Latin
3
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc in statu perdurans diu, aliquando variis partibus, vario successu, accuratius exculta a variis Artificibus, vario tempore tandem â Galeno in formam disciplinae est redacta accuratius, quam prius ab Aretaeo. Talis permansit fere usque ad tempora Arabum, qui in Africâ Scholam exstruxere Medicam. Hi dein sunt interpretati tantum Galenica, &sequentia secula sequacia habuere. 9. Donec Doctrina eorum emendata &refutata fuit duobus mediis: 1. renovatâ disciplinâ Hippocraticâ in Academiis Gallicis. 2. Experimentis Chemicorum, maximè Paracelsi, dein Helmontii Patris &aliorum. 10. Tandem Mechanicis, Physicis, Chemicis, Botanicis, Anatomicis promota, liberaque ab omni sectâ hodiê colitur. 11. Ex quibus constat: 1. Antiquissimam Medicinam ortam ex solâ collectione fideli experimentorum. 2. Posteâ cogitatum de causis horum indagandis lege ratiocinii. 3. Priorem partem semper fuisse eandem necessitate, usu, evidentiâ; posteriorem mutadibzy G Google mutabilem, &in quâlibet fere parte aliam. 12. Finis Artis evitatio dolorum, debilitatis mortis: adeoque conservatio sanitatis praesentis, restitutio absentis in Homine: hinc quidquid in hâc Arte sciendum vel agendum, uni huic scopo inservire debet. 13.