Latin
v
Herman Boerhaave, Institutiones medicae v
Unproofread scanNot analysed yet
2 TPOAETOMENA DE ORTU MED,, Hinc in Aegyptum, ex hâc in Graeciam derivatam inter hos floruisse maximê in Cnido, Rhodo, atque Coorum Insulâ. 5. Erima rudimenta condendae Artis Casui fortuito, Instinctui naturali, atque Eventui non praeviso debentur. 6. Progressus debetur a. memoriae effectuum, quos observârant, (N. 5.) 6. Descriptioni malorum &auxiliorum in tabulis templo Deorum affigendis γ. Expositioni aegrorum in triviis &foro; 8. &Ratiocinio â simili. 7. Major perfectio Arti nata ae constitutione Medicorum, β annotatione exactâ morborum, y accuratiore observatione &applicatione remediorum. Tumque certis familiis Gentilitia honori fuit &emolumen8. Tandem incidendo cadavera fabrica sanorum, causaeque morborum abditae, sed proximae, indagatae sunt, sanitatis &morborum causae evidentes magnâ industriâ quaesitae; horum ortus, incrementa, status, decrementa, exitus, permutationes, notata; Medicamentorum electio, praeparatio, applicatio, vires, eventus observata; imô &viva secando animalia Democritus aetatem contrivit, &Hippocrates coaetaneus omnia praedicta adunando Corpus Medicinae Graecae condidit, ex Aegyptiacâ, Cnidiâ, Rhodiâ, Coacâ &proprià conflatum.