Latin
CHYLI CUM CRUORE MISTI
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 37
Unproofread scanNot analysed yet
37 &vinculum, flaccescit intra ligaturam &extrema corporis. Incisa talis arteria intra vinculum &Cor rivo saliente extrudit celerrimè omnem sanguinem, (ut 88) sed incisâ intra vinculum &extrema corporis vix quidquam prosilit. 94. Ergò Cruor fluens hoc modo ex toto corpore per unam arteriam, (91) fluit à basi in apicem, non contrâ. 95. Vena quaecunque notabilis, filoque constricta, tumet inter extrema &vinculum, depletur intrâ filum &Cor; vulnerata priori parte eructat brevi omnem sanguinem ad mortem, vel languorem; pertusa alterâ parte nil effluit: nec refert, quae vena: docet nos veritatem Venaesectio. 96. Ergò cruor ex omni Corpore in unam venam brevi &velociter fluere potest, fluore determinato ab apice in basin. 97. Arteriae sunt canales conoideni, obliqui, intorti internè laeves, ramosi cum angulis acutioribus fere à parte apicis, fibris spiralibus validis, elasticis definiti, ut superficie. 98. Venae sunt canales conoidei obliqui, intorti ramosi acutis angulis fere apicem versus, internê laeves: nisi quod in ortu ramorum, &in venis majoribus ad ex38 CHYLI CUM CRUORE MISTI CIRCUL.