Latin
CHYLI CUM CRUORE MISTI
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
extrema valvulae sint, uni semicirculo sectionis conicae firmiter affixae eâ lege, ut versus Cor possint aperiri, non contrâ. 99. Ergò &hinc determinatio fluoris sanguinei in venis patet. 100. Omnes Arteriae, exceptâ Pulmonicâ, rami Aortae; haec ex sinistro Cordis cavo. 101. Omnes venae, exceptis Pulmonicis, cunt in venam Cavam, ut ejus rami; illa verò terminatur in dextram auriculam Cordis, praemisso sinu venoso, musculoso. 102. Ergò omnes Arteriae (100) vehunt cruorem à sinistro ventriculo ad omnia Corporis puncta intrâ &extrâ (91. 92. 93. 94.) per Aortam. 103. Ergò omnes venae (101.) vehunt sanguinem ab extremis ad Cor (95. 96. )per Cavam in auriculam dextram, ne Hepaticis quidem exceptis.