Latin
CORDIS FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Harum verô mechanice docet, in solam arteriam pulmonalem viam patere ex Corde dextro; ex eâ nullam in cor. Ligatura, Arteriotomia, injectio, flatus, pulsus, sensus id confirmant. 106. Ex venâ pulmonali in Auriculam sinistram liber aditus; ex auriculâ sinistrâ in Cor sinistrum laxatum agi potest cruor, id permittit situs, figura, nexus valvularum duarum mitralium. Harum mechanice docet, hâc viâ ex Corde in auriculam sinistram nihil regredi posse, patet iisdem Experimentis. (105. 107. Ex Corde sinistro nitenti in egressum sanguini via patet in Aortam laxatam, permittunt enim situs, figura, nexus trium valvularum sigmoidearum. Harum Mechanice docet, hâc viâ in Cor nihil regredi posse; confirmant rem eadem experimenta. (104. 105. 106.) loquor autem hic de homine respiratione jam uso. 108. Ergò propellitur omnis sanguis per venas in Cor, ex Corde per arterias: id verô cum his contingit phaenomenis: 1. Ambae auriculae simul flaccescunt. 2. Eo momento ambae implentur: dextra à sinu venoso musculoso; sinistra ab venâ pulmonali. 3. Eo ipso momento Cor utrumque simul target, &constringit sua cava.