Latin
CORDIS FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 40
Unproofread scanNot analysed yet
4. Tum simul mucro cordis basi accedit, fibrae tenduntur, tument, crassescunt, cavitas arctatur, cruor exprimitur ex corde dextro in arteriam Pulmonis, ex corde simstro in Aortam. Id docet inspectio, ligatura, abscissio mucronis in corde erecto, compressio digiti vulneri immissi sanguis eo momento ex sectâ Aortâ exsiliens. 5. Momento post hanc constrictionem latera ventriculorum remittuntur, flaccescunt mollescunt, elongantur cavitas ampliatur in utroque corde; patet eisdem argumentis. 6. Ipso illo momento motu musculari auriculae impletae contrahuntur sanguinem in utramque cavitatem simul exprimunt. Docet apertio Cordis ad oculum. 7. Tum iterum auriculae flaccescunt (1. 2. hujus) ventriculi verô induunt statum (3. 4. hujus) atque haec reciprocè se mutuo excipiunt, donec langueat, vel moriatur animal. 8. Tunc enim ad unum pulsum ventriculorum, plures auricularum. 109. Unde omnis cruor ab omni puncto corporis, &ab ipso Corde, redux in Cor dextrum, ex eo per Pulmones agitur in Cor sinistrum, inde per omne corpus, &dein in Cor rursum dextrum. Haec circulatio sanguinis, cujus inventi gloriâ immortale cluet Harvaei nomen. Hanc transfusio, Infusio, microscopia ad oculum demonstrant. 110.