Latin
GLANDULARUM FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 63
Unproofread scanNot analysed yet
176) secreta â crassiori, (200) non est amplius cruor, sed multiplex liquor alius, Lympha, saliva, mucus, cerumen, Lachrymae, sudor, urina, bilis, semen Linimentum &c. Hinc rami ultimi (198) non sunt sanguiferi, sed nomen vasis adipiscuntur ab indole liquidi, nec divisi in ramos, nec in alia vasa abeunt, sed aperturis patentibus liquorem secretum eructant in glandulae cava (196). Loquor verô de ultimis, nam vas laterale non sanguiferum ex arteriâ ortum, potest rursum arteriae omnes proprietates induere, exceptâ mole &colore cruoris, eademque iterum omnia pati, ut in insectis, &tum haec vasa arterias Lymphaticas voco. 202. Ex hoc cavo (196) in omni glande vasa plura, vel unum, in quae pellitur per quae educitur liquor, qui in cavo depositus (201) vi contractili membranae carneae, (196. 197) vasculorum, vi musculorum ambientium, vi arteriosi fluoris, juvatur valvulis. Hinc illae secretiones in isdem glandulis qualitate &copiâ variae in eodem, &in variis. 203. Varia longitudo Arteriae à Corde, varius ejus situs, varia complicatio, (198 varia velocitas, (173) varia proportio rami ad truncum, (200) varia vis exprimens. (202. 197) varia mora in cavo (201) facit, ut varia liquida, variis locis secernantur, &secreta immutentur mirificè.