Latin
GLANDULARUM FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 64
Unproofread scanNot analysed yet
204. Hae causae (203) variis locis variae, solae, combinataeve reperiuntur in ipsâ fabricâ sensu deprehensa, vel deducuntur evidentiâ summâ ex eâ per leges Mechanicas indubitatas, &ex naturâ liquidorum omnibus cognitâ: ergò mille species secretionum &secretorum esse possunt. 205. Cur ergô pororum ficta figura, varietas, immutabilitas, causa varia. 206. Cur opus precariô advocare fermenta, praecipitantia, fermentantia, coagulantia, mutantia, horumque fingere materiem, causam, cryptas, admistionem, perennitatem, effecta, fines? 207. Glandulae uno gradu magis compositae eandem fabricam habent, sed eâ differentiâ, 1. quod plures simplices (196.