Latin
GLANDULARUM FUNCTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 65
Unproofread scanNot analysed yet
huc communi membranâ obvolvantur 2. quod ex singulis cavis propriis (196) surgentia vasa secretoria (202) uniantur in unum commune vas secretorium. 208. Id vas secretorium commune (207) abire potest iterum in alterius glandulae minoris fabricam, iterumque ibi distribui, ut illa arteria, (198) rursumque producere eosdem effectus; (199 ad 205) vel desinere in alveum recipientem, ibique exonerari, vel in emissaria ubique in corpore praesentia. 209. Aquosior, fluidior, salina, spirituosa portio cruoris sic separatur ab arterioso sanguine ope glandularum, quae vadit in vasa minima ad motum &nutrimentum; reliqua pars crassior, rubra venis redditur sensim latioribus sine obstructionis metu. Ergô cruor arteriosus primo venoso dilutior magisque lymphaticus: cujus effectu vasa majora aperta tenentur robur Corpori datur, materies constantiori refectui servatur. Sed inde venoso cruori dilutionis necessitas, ut fluat iterum per arterias minimas pulmonales, aliasque: hoc effectu omnis Lympha glandulis secreta, functa suo munere &circuitu venis redditur immediatè, vel per ductum Pecqueti ante novum in Cor ingressum. dibzy G Google