Latin
ii
Herman Boerhaave, Institutiones medicae ii
Unproofread scanNot analysed yet
HERMANNUS BOERHAAVE S. P. n usus tantum Vestros prodit libellus, qui liAneas ducit, intrâ quas annuus mihi Vobiscum definitur labor. Id unum promittit; neque verô aliud exegit, propter quam in lucem jam exit, necessitas. Ad Vos igitur quum totus pertineat, Vestro quoque NOmini inscribendum putavi. Placebit, spero, &proderit! Neque enim ob descriptionis taedia, illapsosque hinc errores, fastidivistis prius. Certè hac spe fretus Vobis eum, meque simul ipsum, sacro! Valete! Lugduni Batav. 20. Septemb. 1707. HERPAG. I.