Latin
iv
Herman Boerhaave, Institutiones medicae iv
Unproofread scanNot analysed yet
HERMANNI BOERHAAVE TPOAETOMENA De Ortu Medicinae, Ejusque Naturâ, &Fatis. njuriae Aëris, natura Alimentorum, &potulentorum Vis corporum irruentium, Actiones vitae, Fabrica denique compagis Humanae effecêre coaevas mortalibus aegritudines, quamdiu eâ, quâ nos, lege vitam egerunt. 2. Praesentia morbi impulsu quodam automatico cogit corpus ipsum ad applicationem auxiliorum. Ut in Brutis &Hominibus. Perceptio molesta motus impediti in quibusdam membris, vel doloris in parte laesâ impulit mentem ad inquisitionem &applicationem remediorum. 3. Hinc Ars medendi primô nata; quae, explicato sensu, semper &ubique fuit. 4. Historiae autem priscae monumenta referunt, Chaldaeis, Babyloniis, Magisque ita primô excultam fuisse, ut praesentes morbos tollere, venturos avertere intenderint. Hinc