Latin
10
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quare manifestô patet non aliunde hanc in atomo potentiam resistendi innotuisse, quam quia in omni corporum conflictu semper observatur. Atque ideô omnes has dictas atomi dotes non perspexisti in specie principui quam mente prius gerebas, non ergô in formâ ejus insignitâ &impressâ in animo Philosophi, sed inventas in effectis coactus fuisti assignare incognitae illi causae, unde effecta illa pendere arbitraris. Simulac autem aliud quid praeter modò dicta exponere inde conaris, nae facies tanto conatu intelligendo nihil ut intelligas.