Latin
11
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 11
Unproofread scanNot analysed yet
Atque nimis manifestum apparet attendenti, quidquid de atomis jam liberê disserui, perstringere eâdem operâ etiam tributas materiae monadas. Neque enim diversi quid ab illis vocabulum hoc significat. Ideoque ars novo, quod non utile, careat facillime. Neque est ut pulchriora sperent, qui naturam corporum solâ extensione aestimant; quippe quibus ex conceptu tam communi nihil extricare datur, imô ne corporum quidem indolem inde licet intelligere. In hâc enim non aliud concipis, quam id, quod in dictâ Aristoteli materie primâ asperrimê rejecerunt Plurimi. Cogita extensionem, intento hanc volve, atque revolve, animo, apparebit meditanti ubique eadem, nihil diversi usquam habet; Duritiei plenitudinis, resistentiae, nihil; tota permeabilis, immobilis, immutabilis, in immensum quaquaversum porrecta, intelligitur; neque motu, neque quiete variata potest concipi. Expendenti haec longè erit facultas arcessendi ex ideâ extensionis purae naturam, &mutationem corporum. Pulcherrimè novi licentius hoc affectasse Auctorum Celeberrimos, sed tamen suam super his sententiam in solido locare non potuere hactenus.