Latin
12
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 12
Unproofread scanNot analysed yet
Paradoxo hâc tempestate firmando idoneos testes citare liceat Summos omnium applausu Viros, qui disciplinâ hâc initiati in Tyrocinio, Mysteriis deinde Sophiae Sacris singulariter imbuti, tandem ipsi Epoptae facti, exploratissima habebant illa, quae humani ingenii vis ex contemplatione extensionis simplicis explicare poterat. Postquam enim matura sero usu ratio mentem His perfecerat, vel dicta olim retractare, vel principui hujus quondam magnificè laudati jam verô perfectissimè explorati, sterilitatem agnoscere palam non erubuerunt.