Latin
14
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 14
Unproofread scanNot analysed yet
Et, quum originem illius plurimi scrutati sint, nullus intellexit. Non continetur in ideâ extensi, divisibilis, impenetrabilis, mobilis. Haud pendet â figurâ, mole, aut texturâ, corporum. Immutabilis interim &vastissimo &minimo corpori aeternâ naturae lege inest. Non est tamen magnetica, nec magnetismi, sed alias planè, leges sequitur. Denique, quod mirabile omninô videtur, ortus ejus &natura ex prin cipiis mechanicis nequaquam possunt explicari, quum effecta ejus nihilominus per illa egregiê dilucidari queant. Verissima haec qui cogitatê ponderat necesse habet fateri, nullam in animo nostro perceptionem dari gravitatis, ex quâ lucidê comprehensa effectus ejus enodari poterunt. Contra verô gravitatis opera sensibus patentia revelasse rationi, esse quid incogniti, unde ignoto nobis modo fluant spectata sensibus gravium Phaenomena. Eâ re fit ut, quidquid in his cognoscis, omne verô id exquisitê experimentis fidis acceptum ferendum sit. Cuncta quae de illis demonstras, his tantum per mechanica amplificatis debeantur.