Latin
15
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 15
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ex notâ gravitatis naturâ, sed arte modô laudatâ, pulcherrima rerum invenere Archimedes, Pappus, Galilaeus, Torricellius, Cartesius, Hugenius Varignonus, Bernouilli, aut, qui Princeps laudari ubique meretur, toties jam celebratus Brittannus. Quod etiam vix alio felicius adstruitur argumento, quam quia Mechanici, omninô non solliciti de proximâ causâ, itaque de indole, gravitatis, aequê feliciter detexerunt leges, proprietates, &effecta, gravium, ac illi, quibus persuasum sedebat ipsam praeterea naturam illius clarê sibi innotuisse. Imô verô illi ipsi, qui contrarias opiniones de ingenio ejus alebant, quoties tamen geometricê de barometricis egerunt, easdem nihilominus conclusiones evulgârunt.