Latin
17
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 17
Unproofread scanNot analysed yet
Quum igitur callidê adverte ret, latere quid ignoti inter certa corpora cujus vi non perspectâ haec in certo locata intervallo in mutuos ruant amplexus, incognitae huic causae attractionis vocabulum imposuit cautissimo sub monitu. Postea verô quum idem assiduô quotidianis firmari undique experimentis cerneret, prudentissimê collegit, praeter accepta vulgô aliud à natu râ principium rebus impositum, de quo mi nus cogitatum â Philosophis, quum interim fere ubique deprehensum pro universali ferme haberi sas sit, aut saltem agat frequentissimê. Omnia quidem haec verissima proposuit, neque exinde error sperari ullus poterit. Sed ulterius porrô multum hinc non discitur. Quum principium hoc non cognoscatur tam evidenter â mente nostrâ, ut intellectus ejus nos edoceat perspicuê ortum mutationum naturalium. Namque attractio aliud nihil denotat, quam causam ignotam, quae creat motum quasi sponte natum, quo cor pora quaedam agantur in contactus mutuos, non verô explanat quaenam haec causa sit, nec exponit quo intelligibili modo motum huncce excitet.