Latin
16
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 16
Unproofread scanNot analysed yet
Candidi idcircò Philosophi fatebuntur, hoc quoque principium non perspici â mente suâ, nisi quatenus experientiae patescit, aut demonstratione super eâ absolutâ per mechanica ulterius porrigitur. Forte autem plus bonae frugis in fundum Physicum se intulisse jactabunt, Qui rejectum toties nomen revocando attractione corporum actiones exerceri magno hodie conatu inculcant. Sunt etenim inter Hos, Qui ingenti laudis studio gloriantur detectum nostrâ demum aetate illud principium, ex quo effecta naturalia oriri, edisci, atque demonstrari, possint. Imô verô leges continuas hinc evulgari posse putant, &aeterna foedera, juxta quae Mathematicâ fide &evidentiâ praedici queant mutationes singulares, quae ex collisu commissorum inter se corporum exoriturae sunt. Verum alio longê animo, usuque nunquam fallaci, vocem Ille hanc Geometrarum Princeps adhibuit. namque, rarâ Philosopho continentiâ, confessus naturam ejusque vires sibi penitus ignotas esse, censuit solas motuum mutationes observando spectatas efficere, ut tantum de illis intelligamus, quantum de his experiundo novimus, aut certo ex iis argumento verê concludimus.