Latin
25
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 25
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa enim haec vetustissimae in Oriente sapientiae effata, quae eleganti judicio, &sedulo labore, collegit hujus Academiae ornamentum egregium Drelincurtius, asserta dedit jampridem accurata rerum exploratio. Hippocrates videlicet &Mercurialis, Harvaeus, Malpigius, Swammerdammus, Graafius, Grewius, Drelincurtius, haec in ovis foemellarum, in marium geniturâ animalium rudimenta Leeuwenhoekius, elaboratissimâ demonstrarunt enumeratione. In vegetantibus quoque idem hoc usquequaque tot firmis argumentis adstruitur, ut nulli perito ancipitem super re tam clarâ animum amplius haerere opiner. Chemicos quid memorem? Horum sanê Mystae testantur universalem hanc foeturae rationem, ut in aliis, ita &in ipsis fossilibus, inveniri.