Latin
26
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 26
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes tandem Europaei uno ore hoc dogma abundê instauratum laudant, ut acta Philosophiae edita in Italiâ, Germaniâ, Brittanniâ, Galliâ, ubique gentium quotidie confirmare cernuntur. Haec verô rerum semina ut sibi constant! Planta, animal, fossile, quam usque ab ultimae memoriae temporibus habuere, ipso hoc die possident indolem &formam eandem, pares nascendi, crescendi, operandi, generandi, aegrotandi, &intereundi, vicissitudines. Omnia haec gerunt abstrusa in suis venis semina prolifera, ex quibus similia porrô efferantur corpora, quae foeturâ laetâ aliam ex aliâ prolem generando iterum sufficiant, nec unquam tamen nisi ex parente tali prius nato genita. Usque adeô ut in uno rei simplicissimae semine abdita lateant rudimenta omnium, quae evolvendorum deinceps seculorum ordo ex natis natorum, &ex his quae ab iis nascentur, propagabit. In uno sinapi grano delineatio informans delitescit omnium plantarum, quae ex illo sato, ex seminibus hujus, ex his iterum satis, culturâ perpetuâ per tempora mundi continuandâ, enasci poterunt. Stupet ad haec, quoties de iis cogitat, verissima tamen esse fatetur sana Physice!