Latin
27
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 27
Unproofread scanNot analysed yet
Sui oblitus extra se rapitur, dum in minimo quoque infiniti quid agnoscit, convictus certê animus! Verum tamen in hâc incomprehensibili, in hâc infinitâ foecunditate constans sibi, nusquam aberrans, inviolabili lege natura semper format idem, eodem diversarum partium concentu &debitâ omnium competentiâ conflatum, eodem situ, nexu, usu, conspicuum corpus. Aversos jam hinc animos advertamus efficaciae virtutis seminalis contemplandae! Vah quae mirabilitas!