Latin
38
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quam verê ergô Sanctissima Nobis vox insusurrat, Censos ad numerum adorando Creatori Nostro capillos, neque valere omnem mortalium sollicitudinem unum ex his atro tingere vel albo colore. Omnia, nisi fallor, haec docent, humani corporis particulam simplicissimam a tot aliis pendere singulatim definitis, ut principiorum universalium usus nihil huic intelligendae prodesse queat, solâ autem exempli praemonstratione fabricam patescere. Si vero simplicissima, si abjectissima, si extima, hominis particula adeô involuta, adeô operosa, adeô tecta, conspicitur; quid de toto corpore humano, imô verô quid de toto rerum universo, censendum erit?