Latin
39
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 39
Unproofread scanNot analysed yet
hoc caput, haec summa, naturam exercendis actionibus ubique tam multa, tam apta, tam similia semper, instrumenta &construxisse &conjunxisse, ut in minimâ harum expediendâ sapientissimam semper curam impenderit. Verum ex his tam multiplicibus unum modô negligat, in ordine quo commissa inter se colligantur parum modo turbet, actum ilicet! cadet continuô illa actio, quam per illa omnia in unum opus conspirantia lege nunc certâ efficit. Neque igitur mens quoque humana hunc naturac agentis modum docetur, nisi postquam operantis organi minutissima quaeque aperta addidicit. Nihil quippe in his otiosum, supervacaneum nihil, nihil quod exercitatissimae mechanices subtilitas emendare, aut proposito impetrando commodius aptare, queat. Verum alieno forte quis erit animo ab omnibus, quae rationis disputatione hactenus attuli in medium. Sit itaque huic volupe à rerum potius exemplis spectare successum eorum, qui aggressi sunt ex Principiis variis evolvere effecta, quae ipsis naturae phaenomenis eadem habere certò liceat.