Latin
40
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 40
Unproofread scanNot analysed yet
Aequum arbitror, ut &illi morem gerendo obsequamur. Quid ergô deprehenditur? Ea lubricae disciplinae inconstantia, sive Principia spectes sive ad doctrinam inde haustam animum adverteris, ut quod uni egregium prae caeteris probatum, repudiatum sit actutum alteri. Quare pro varietate opinionum, pro diversitate tempestatum, pro auctoritate invalescente, pro captu ingeniorum, in mille se transformans vultus, Proteo versatilior habetur hôc respectu Physice. Atque rerum mihi hic major nasceretur ordo, sed finire propero. Ionicam audi, audi Italicam, Scholam. Nusquam concors fere super iisdem sententia. Principes consule in unâ harum dominantes, variant in ipsis Principiis constituendis. Thaletem Asiae edoctum &Aegypti arcana Anaximander corrigit, ipse statim a sequente refutatus Anaximene.