Latin
48
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 48
Unproofread scanNot analysed yet
haêc, &alia, Geometrarum inventa extermines ex Physicis, quaeso Te, quid superat? praeter nudam experientiam nihil. Uberrima restaret locupletissimi argumenti materia, illa verô replendo libro, quam scribendae orationi, magis idonea, absolvam ergo, ubi prius dixero gravem me causam movisse, &impulisse, ut de hâc re perorare mecum constituerim: invaluit enim opinio, atque crebrescit sermo, quasi Illi, Qui ratiocinio Geometrico usum in Medicis adscribunt, Homines essent ignavâ operâ, Philosophâ sententiâ, Quique effraenatâ nec ferendâ Bonis audaciâ dictaturam sibi affectent in scientias, largi verborum, at omisso interim ad labores animo. Maculam hanc delere tempestivum duxi, &docere, aliam longê lis sententiam probari. Eam scilicet, quae censet, nunquam aliud sapientiam dicere, aliud naturam. Contra verò usu genitam, partam memoriâ, Mathesi educatam, Physicam haberi: interim verô frustrâ quaeri, quod necessitas homines celat. Atque hujus quidem Physices fortunas laudare licet ex quo magnum Verulamium summo suo bono accepit!