Latin
49
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 49
Unproofread scanNot analysed yet
Virum certê ad omnia, quae scientiâ humanâ comprehendi possunt, indaganda facilè principem, &de quo dubites utrum consilio, an exemplo, labore, vel liberalitate, major fuerit in instaurandâ deformatâ Physicâ. Absque invidiâ dixero, quidquid incrementi cepit naturalis historia ab ineunte decimo sexto seculo in hanc usque horam, omne id acceptum debemus monitis, praeceptis, &experimentis Illius Viri, Cujus indelebilem memoriam grata colet orbis perpetuitas. Gratari quoque oportet aevo nostro, quo exire servitio sectarum licuit, sicque ardere puram, castamque, veritatem, ut, posthabitâ figmentorum atque commentorum auctoritate, naturam solam suas dotes revelantem audiamus. Post maximum namque Baconem, audendi auctorem, Alma tanti alumni mater Britannia Reges, Principes, Nobiles, &Philosophos incitavit, ut viam insisterent, quam Ille prior vestigia dans indicavit, complanavit, atque excoluit.