Latin
50
Herman Boerhaave, Sermo academicus de comparando certo 50
Unproofread scanNot analysed yet
Unde certatim, prima per artem tentamenta pangendo, in hoc stadio ad palmam laudis adspiravere jam quinquagesimo octavo elapsi seculi anno Summi Viri, qui fundamenta posuerunt Societati, quam biennio deinde vertente suis auspiciis instituit Serenissimus Rex Carolus Secundus; quaeque in hodiernum diem summo Physices emolumento floret. O, quales haec Auctores, quae protulit inventa! Boyleos, Wrennos, Wallisios, Hookios, Grewios, Newtonos, Hallejos, superante sapientiâ Viros, quis non admiretur, quis non colat! Neque tulit nobilis instituti speciem diu Celsissimus Hetruscorum Princeps, quin generoso proposito imitari idem, atque adjuvare, pulcherrimo successu inceperit. En animas candidissimas, Rhedum, Borellum, Malpigium. Bellinum, qui aeternam suae pepererunt Scholae gloriam. Quis Academiam Regiam in Galliis silens praetereat? quis digna ejus meritis solvat praemia! Postquam enim sexto post sexagesimum praeteriti seculi anno haec condita, atque munificentissimê dotata, â magno Rege Ludovico, eo rerum floruit progressu, ut audacissima vota atque avidissimam exspectationem multum superaverit. Quid enim dicam Carcavii, Robervallii, Auzoutii, Cassini, Hugenii, Dodartii, Amontonii, Pecqueti, Peralti, DuVerneji, Hombergii, quid aliorum, Opera? Nihil certê quod accedat ad haec dignitate pretii novimus.