Latin · Dactylic hexameter
HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA., IN NUPTIAS IOANN. FRIDERICI STISSERI ET HELENAE SOPHIAE MARTINI ENGELBRECHT, lines 2.3.46-2.3.90
Hermann Conring, Musae errantes 2.3.46-90
Unproofread scanNot analysed yet
Ira vetus superat, spretisque iniuria teli
Non moritur, multo dudum licet arserit igne
Delius, et rigido specteris cortice Daphne.
Haec quoque laus tua sit, sit et haec victoria nervi
Et pharetrae excussae. Phoebus dum cedit amori,
Quem pudeat cessisse hominum? Fortuna magistrum,
Cultoresque eadem voluit. Sed laese Batavas
Quid STISSERE petis terras? quid spumifer undis
Auxilii tu Rhene ferus? Vahalisne retundet
Ossibus ardentes, vel Mosa Cupidinis ignes?
Nil quicquam Phoebo ignotum: res tota medendi
Illius inventum est; tactus tamen ille sagitta
In flammas abiit, non simplice vulnere victus.
Quin etiam in liquidis desaevit pinniger undis,
Saepeque Nereidum feruet domus; ipse tridente
Omnia conquassans, horrentia corda serenat
Neptunus, fallitque aries Bisaltida fictus.
Quid fugis, ah, demens? fugiendo incenditur ignis,
Et stimulat motus sopitam pectore flammam.
Sic ubi congerie stipularum clausa latescit
Scintillae mica effumans, attacta resurgit,
Horrida vicinis minitans incendia tectis.
Quod procul est mage quaerit amor, praesentia sordent
Saepius. In vetitum ruimus, petimusque negata
Fervidius stolidi, fugiendo parva dehiscunt
Vulnera, et in penitus rapiuntur tela medullas.
Talis in Hercyniis quam fixit arundine silvis
Telorum prudens venator, cerva pererrat
Umbrosos Brocci saltus, tandemque Bodonis
Ad latices animas exhalat corde volucres.
Tu quoque quando fugis mage laederis: acrius ardes
In Batavis. Tactus lymphis excanduit aestus
Mollior, et tacitum perreptat fervidus ossa.
Unus Hymen medicina mali; certa inde petuntur,
Quae deploratos tollant medicamina morbos.
Hymen o Hymenaee fave. cape flammea laetus,
Atque citis adsis pedibus. Vincito corollis
Tempora, quas lauro distinguat amaracus acri.
Fas est, funereis mollis permista cupressis
Stet myrtus. Tristes, fas est, ut luceat inter
Taeda frequens taxos, donum geniale Diones,
Sed quod in umbriferis producit Bructerus hortis.
Tu quoque Iuno fave. Tibi vincla iugalia curae
Ante omnes, pulchraque beas tu prole parentem
Natorum cupidum et vitae post busta manentis.