Latin
HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA., IN NUPTIAS IOANN. FRIDERICI STISSERI ET HELENAE SOPHIAE MARTINI ENGELBRECHT, lines 2.3.91-2.3.115
Hermann Conring, Musae errantes 2.3.91-115
Unproofread scanNot analysed yet
Non hic Teucrum aliquis Priami de sanguine cretus:
Illudit regina tibi. Non scandit adulter
Nunc Danaum thalamos, Helenaeque prehenditur ulnis
Impius hospitii et lecti temerator Achivi.
Altera nunc HELENE, sed quae sit Castore digna
Atque tuo Pollux ovo, multoque cruore,
Quam redimant Graii, potius quam semine natam
Tyndaridum. Paris alter adest, cui munera Pallas
Sponte sua divina dedit, pietasque virentem
Et nectit gravitas aeternum frontis honorem;
Tales, Penelopen facundo iunxit Ulyssi
Paruus amor. Fortis castam sic Hector amavit
Andromachen. Sic nupta suo Cornelia Graccho,
Inque tuas aedes transivit Iulia Manli.
Vos vero, quis casta parat nunc gaudia Phoebe
Ite, beatae animae. Non turbet gaudia luctus.
Brachia non helices vincant coniuncta marito,
Aut ulmo, aut salici vitis mollem educat vuam,
Sola eadem pronum tangens radice flagellum
Maesta dolet sterilis. numeret quoque basia lectus,
Si fas est numerare: toro sunt basia curae.
Ite animae, et seros atavis donate nepotes,
Spemque aevi nobis melioris reddite. Marte
Omnia nunc pereunt; per vos Erycina reducat,
Robore quod multo labentem fulciat orbem.