Latin
HERMANNI CONRINGII CARMINA GRATULATORIA SPARSIM ANTEA EDITA., IN NUPTIAS BERNHARDI CLINGII REIP. ROSTOCHIENSIS CONSULIS TERTIUM MARITI ET, lines 2.4.1-2.4.46
Hermann Conring, Musae errantes 2.4.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
VArne pater, roseam propter qui laberis urbem,
Inque tuas placidus Balthide mergis aquas:
Accipe Brunoviis iterum quae mittitur oris,
Altera feminei gloria magna chori.
URSULA in Hercyniis educta latentibus umbris,
URSULA, sed mitis, non fera corde, venit.
DICIUS huic genitor, Cereri qua iungitur Euan
EIMBECIDUMQUE diis fortia vina coquit.
Adspice compositos mores et lactea colla,
Adspice purpureis aemula labra rosis.
Non Dryades inter fuit altera pulchrior unquam,
Multa sed et victa est Naias ipsa genas.
Ast erat indomitum pectus spretrixque virorum,
Nec tua curavit spicula, parue puer.
Seu fuit innuptae Phoebes haec aemula virtus,
Invida seu potius restitit arte Venus.
Saepe pater dixit: generum cape filia tandem,
Progeniem debes, cara puella, mihi.
Illa verecundo faciem suffusa rubore,
Crimen ut exhorrens gaudia blanda tori:
At mihi perpetua des virginitate frunisci,
Inquit, et imprudens haud satis apta petit.
Vana rogas, formosa, quibus tua forma repugnat,
Non patitur solum pulchra papilla torum.
Talia sperantem temere Peneida nympham,
Nunc etiam in rigida cortice Phoebus amat.
Panaque delectat calamo trivisse labella,
Non potuit versa fronte perire calor.
Miles erat Triviae gratissima Parrhasis olim,
Iuppiter est praesto cum subit illa nemus.
Nec pudet os caelis rictu deforme locare,
Nunc quoque spectaris Parrhasis ursa polo.
Dicia quid speras? frustra cupis URSULA dici,
Terret amatorem non sonus asper acrem.
Brachia non villis et aduncis unguibus horrent.
Nil tetricum vultus linguaque rauca gemit.
Nomen it adversum menti, moresque refutant,
Pellere procantes qua feritate studes.
Si fera vis audire, feris sunt retia tensa,
Cassibus et capitur Maenalis ursa suis.
Si reliquos spernis, quin URSULA diligis Ursum,
Sponte sua sese subicit ursa pari.
Talibus indomitam dictis ursere parentes;
Saepe etiam lacrimis commaduere preces.
Sed frustra immotam pertentant flectere mentem:
Durus ut a nullo frangitur ense lapis.