Latin
1.12.4 to 1.12.6
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.12.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
cum appellatio sit ad superiorem magistratum provocatio. c. ii. de consuet. lib. vi. si antecedens interimis: elides et perimes quod est consequens. At Alexander Pontifex ad se provocari vetat: inquiens id sum iurisdictionem nequaquam attingere. c. si duobus. de appell. quod quaeso indicium apertius esse potest, diversis licet in collegiis eos pari fungi potestate, nec alteri in alterum ius ullum esse. Pro hac parte omnes Caesarianarum rerum studiosi, perinde ac pro aris atque focis contendunt, quorum plerique potius de vitae statu, quam de hac sententia deduci posse videntur: et imprimis Albe. in. d. l. bene a Zenone. ubi praeclare scribit, optime cum rebus humanis actum iri, si unaquaeque iurisdictio suis contenta finibus, alienos limites non usurparet: Ita etiam, inquit, in universo terrarum orbe pace stabili atque inconcussa frueremur, Non minus sapienter Inno. in d. c. per Venerabilem, vetat alterum principem in messem alterius falcem immittere: hac tamen exceptione, nisi ad mutua~opem ferendam. Namque Imperator defensor est, advocatus et patronus eccl. ut c. administratores xxiiii q. v. c. si in adiutorium. x. di. cum aliis pene innumeris. Atque ubi quod per schismaticos aliosve in religione turbatur, quamvis nec accersitus nec interpellatus, ultro accurrere debet, et tamquam Triptolemus alter iustitiae armis indutus, adversus ignorantiae et perfidiae iacula in aciem descendere: quaeque collapsa videtur, aut brevi ruitura, fulcire ac sustentare. Quo circa scribit Ioa. And. vir liberrimi iudicii, et neutri parti addictus, Ubi ecclesiastica potestas deficit, Imperatorem supplere, ut traditur. c. principes. xviii. q. v. Principes saeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis culmina tenent, ut per eandem, disciplinam ecclesiasticam muniant: quem locum citat Bal. in. c. olim. de rescri. et haec adiungit: Imperator olim schisma curabat, concilium congregabat, illique intereat. Sed hodie, ut idem scribit, faces amisit, quia reges ab eius obsequio sese abduxerunt de re. iu. c. ad apostolicae. lib. vi. Quam me delectat illa Martini Imperatoris professio: in. c. nox. xcvi. di. Nos inquit, ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam exemplo religiosissimi Constantini synodo interesse volumus, ut veritate inventa, non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet: quod his miseris temporibus, an necessarium foret, Deus ipse iudicet: imo ut affirmat Bal. in. d. c. olim. ubi agitur de religione tutanda, vel totius mundi periculo, si ille cuius interest, non vult ratione et iustitia uti, ab Imperatore armis compelli potest.