Latin
1.12.7 to 1.12.8
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.12.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
c. de iud. l. nullus. An autem summus Pontifex quicquid civitatum, locorumue obtinet, Imperatori acceptum referat, et eo nomine inferior censeatur, adeo exacte, et dilucide explicat Praepositus. c. ad verum. xcvi. dist. ut nulli dubitandi relictus esse locus videatur. Nec illud in dubium venit, Imperium prius origine fuisse Papatu, et quatenus antiquior, eo dignior Imperator est censendus. l. i. de albo. scri. ff. sed quo spiritalia, et aeterna temporariis, et caducis sunt sublimiora, eo Papa maior, excellentiorque haberi debet. Illud vero extra omnem aleam positum velim, his in rebus. quae ad ceremonias divinumque cultum referuntur, Pontificem habere ius et potestatem in ipsum etiam Imperatorem. c. novit. de iudi. Qua Inno. velut Vulcani clypeo munitus, Arcadium Imperatorem, quod Chrysostomum ab episcopali sede deici permiserit, excommunicationis censura innodavit. c. duo sunt. xcvi. di. Quinimo si divina mysteria spectes, quilibet Antistes dicitur esse Imperatore maior. Talem (inquit optimus ille, sed parum felix Imperator) in Pontificia constituite sede, cui et nos, qui gubernamus Imperium, sincere nostra capita submittamus. lxiii. di. c. Valentinianus. Cum Imperatori vel ab episcopo sacris interdici posse, exemplo Ambrosii convincatur, qui Theodosium a sacrorum commercio exclusit, ob delictum in sua diocesi perpetratum. An autem Papa ea succedat in Vicariatu potestatis, et dignitas praerogativa, qua beatus Petrus a Christo fuerat evectus, egregie explicat divus Thomas in sum. contra genti. l. iiii. c. lxxvi.