Latin
Quae fuerint olim Regum insignia, et de institutione Coronandi Reges
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
INsignia Regum erant Sceptrum, in quo iuris iurandi religio inerat: et Sella cui alteri, quam regi insidere capitale fuit: et Trabea vestis auro purpuraque intertexta. Quae duo summus vetustatis observator uno versu amplexus est Maro: Et sellam regni trabeamque insignia nostri. Qui illa quoque superiora pari brevitate perstrinxit: Sceptrumque, sacerque tiara.