Latin
Quae fuerint olim Regum insignia, et de institutione Coronandi Reges
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed prae omnibus Diadema, id est, fascia linea et candida, quae Regum capita cingebat, inventum (ut puto) quod Aegypti, et Iudaeae reges inungi soliti, tempora oleo delibuta linteolo velarent: licet Plinius referat Liberum Patrem primo Coronam lauream fascia candida illigasse. Legimus Alexandrum quandoque sibi Diadema detraxisse, ut vulnus quod in fronte coeperat, Lysimachus obligaret: quae res portendit illi regnum, quo mox Alexandro vita functo est potius. Quibus autem fluctibus et procellis regium nomen sit expositum, Rex ille palam fecit, qui Diadema manibus pertractans exclamavit: O nobilem potius quam felicem pannum! sub quo quantum erumnarum lateat, si quis scierit, ne humi quidem iacentem tollet. At Gn. Pompeio invidiae fuit, quod fascia crus obligatum haberet ulceris causa, quasi regni affectati indicium praeferret: quod Favonius ei exprobrans, nihil inquit refert, qua parte diadema geras. Nec alius, ut reges Corona insigniantur, initium fuisse puto, quam quod senatus, populusque Romanus, aut Reges in amicitiam societatemque receptos: aut quos ex privatis ad regale solium extulerant, aurea corona (velut id esset amicitiae, foederisque pignus) donare consueverant. Quapropter, cum suum omne ius populus Romanus in principem transfuderit, ambigi solet, an oporteat Reges ipsos, quo in sui quisque regni solio stabiliatur, ab ipso Imperatore Corona donari: id quod glo. c. in synodo. lxiii. distin. affirmare videtur: licet in c. in apibus. vii. q. i et in c. venerabilem. aliter senserit. Sed nec coronandi Pontificis consuetudo admodum est vetusta: Olim a clero, populoque Romano Pontifices electi (ubi intercesserat Imperatoris auctoritas) Cathedrae divi Petri insidebant, nullis aliis cerimoniis adhibitis. Demum increbuit usus in hunc diem observatus, ut simul ac quis designatus est Pontifex, inter missarum sollennia per Praesulem hostiensem coronetur. Caesarum quoque Coronatio prioribus saeculis ignota fuit. Siquidem Ottho, ex Imperatoribus primus, traditur a Ioanne XII. corona donatus, accepto Germaniae Pannoniaeque titulo: quod reliqui Imperatores deinceps observarunt, translato tunc primum (ut quidam tradunt) ad Germanos Imperio: quamvis alii a Leone viii. ut in d. c. in synodo. alii a Gregorio quinto id factum autument, de quo mox plura.