Latin
front.1.1 to front.1.3
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis front.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
OMNIUM, qui vel in civili negotio, vel in veri perspicientia versantur, una est stabilis, fixaque sententia. Nihil magno, et excellenti principi neque carius, neque antiquius esse debere, quam rerum a se gestarum, et suae virtutis gloriam in omnem memoriam propagare. Quid enim est magis Principis, quam omni studio sequi amplexarique virtutem? At laus nihil aliud est, quam ea significatio, per quam amplitudo magnitudoque virtutis declaretur. Nec satis perfectus, omnive numero sapiens ille est habendus: qui, licet praeclaris actionibus delectetur, sinit tamen eas in obscuro delitescere, et tamquam talentum (quod Evangelica lege prohibetur) in terram defodit. Nam si mens Principis quicquid agit, meditaturve, debet ad divinae mentis speciem referre (quam Plato Ideam vocat) et illa velle, et cupere, quae divina num rerum prae se ferunt imaginem. Qui gloriam illam divinam concupiscit, nec hanc quidem humanam contemnere debet: quae rerum praeclare gestarum est vel praemium, vel testimonium. Quod si ulli unquam ex omnibus mortalibus, tibi uni maxime ea laus debetur, quam nulla simulatio effingat: sed sincerus animus exprimat, veritas suggerat, pietas effundat. In quo adhuc iuvene (mirum dictu) eiusmodi Imperatoriae virtutes elucent, quas vix longo confecti senio, Nervae, Traiani, Antonini, et ceteri, quos vetus memoria commendat, nancisci potuerunt. Quid tuam referam magnanimitatem? quid in victum animi robur? quid tolerantiam? quid constantiam? quid rursus politicas illas virtutes, sine quibus nullus unquam clarus Imperator evasit, iustitiam, prudentiam, mansuetudinem, clementiam, temperantiam, abstinentiam voluptatum omnium? Tu unus ostendisti in praecoci virtutum cursu aetatem non esse exspectandam: qui (ut frequenti sermone usurpare soleo) virtute prius ad Imperium, quam annis maturuisti. Cum a prima usque adolescentia rebus in maximis fortiter, innocenterque versatus, nihil unquam degenerans, foedum, turpeve commiseris: nihilque quod non omni ex parte sit honestum, pulchrum, admirabile, aut agis, aut cogitas. Quod vero gesseris bella maxima, maximeque periculosa: quod exigua manu ingentes saepe copias fuderis, quod de superatis et domitis hostibus, egregios triumphos reportaris, haec tibi cum quibusdam communia sunt. Tam frequens autem Dei cultus, tam inconcussa religio, tanta in subditos clementia, in familiares benignitas, in afflictos misericordia, iustitia in omnes, nescio an ulli unquam antiquorum contigerint. Adde illam, qua inprimis excellis, innatam, peculiaremque prudentiam, qua duce et auriga et agere, et obire omnia consuesti. Quis secundis minus intumuit? quis adversis magis erectus? quis est repertus in utraque fortuna praestantior?